

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 14: Versus 12
Dicebat autem.Secundum ordinem litterae. Postquam monuit invitatos qualiter debeant accumbere, monet et invitatorem quos debeat invitare, ne temporalis expensio bonorum quam facit cedat in vacuum, vel forsitan augmentet peccatum: sed ita expendat temporalia, ut per haec pateat via ad aeterna.Et ei qui se invitaverat.Principi Pharisaeorum loquitur, qui forsitan superbire poterat, quia tot ad convivium quasi ex misericordia vocaverat; vel sicut ex verbis Domini potest concipi, ideo potius invitaverat, ut ab illis iterum invitaretur, et sic nulla specialis retributio sequeretur.Noli vocare amicos.Fratres, amicos, et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad praemia vitae. Sunt autem et quaedam talium divitum convivia, quae non solum in praesenti retributiones, sed etiam damnationem percipiunt futuro; unde Apostolus:Non in comessationibuset ebrietatibus[Rom. 8.], id est in luxuriosis conviviis, quae aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus contubernalibus solent exhiberi, ubi neminem pudeat aliquid inhonestum facere vel dicere.Ne forte.Quasi dicat: Si intendis invitare, ut inviteris, ibi potes falli; sed si distribueris pauperibus, de mercede non falleris.